

Epistola ad Galatas*
Caput 5: Versus 14
Omnis enim lex.Nam et illa quae ad bonos mores pertinent, et illa quae in sacramentis sunt (cum bene a liberis intelligantur, nec carnaliter observantur a servis) ad charitatem referantur necesse est.Diliges proximum.Hoc scriptum est in Levitico[Levit. 19.], in quo recte dicit impleri legem universam, cum tamen duo sint praecepta charitatis in quibus tota lex pendet et prophetae, quia dilectio Dei in dilectione proximi continetur; et ideo in hoc praecepto perfectio salutis est, quia sine proximo non diligitur Deus:Qui enim non diligit proximum suum, quem videt, Deum, quem non videt, quomodo potest diligere?[I Joan. 4.]Cum igitur utrumque praeceptum ita sit, ut neutrum sine altero possit teneri, unum eorum sufficit commemorare.Sicut teipsum.Non potest proximum diligere, qui non diligit se. Se autem non diligit qui digit iniquitatem.Qui enim diligit iniquitatem, odit animam suam[Psal. 10.].